Liber Isaiae Prophetae*

Caput 24: Versus 2

Erit.ID.Omnes similiter vel pro bonis remunerabuntur, vel pro malis damnabuntur. Nulla diversitas erit inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et dominum, etc. Omnes enim exaequo stabunt ante tribunal Christi; nec erit acceptio personarum apud Deum.Sic sacerdos.Bonus populus cum bono sacerdote percipiet coronam vitae; mali simul sustinebunt tormenta gehennae sine acceptione personae.Terra.ID.Terrena opera ad nihilum redigentur, ut abolita imagine terreni hominis permaneat imago coelestis. Caro enim et sanguis regnum Dei non possidebunt, quia mortale hoc induet immortalitatem.
(* Traductions européennes)